Pronouncing The Holy Faith Handed by Our Great Lord and Savior Jesus Christ

Veni Creator

Showing posts with label Gregorian Chants. Show all posts
Showing posts with label Gregorian Chants. Show all posts

Saturday, December 12, 2009

Tantum ergo Sacramentum

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.

V. Panem de caelis[2] praestitisti eis.(T.P. Alleluja)
R. Omne delectamentum in se habentem.(T.P. Alleluja)

Oremus: Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

O Salutaris Hostia

O salutaris Hostia,Quae caeli pandis ostium: Bella premunt hostilia,Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque DominoSit sempiterna gloria,Qui vitam sine termino Nobis donet in patria.

Amen.

Spiritual Bouquet for Pope Benedict XVI

Spiritual Bouquet for Pope Benedict XVI
click image to follow link